라틴어 문장 검색

Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:4)
Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:1)
et simul cohibitus et repulsus et reverberatus, adeo ut induat motum alternativum et perpetuo trepidantem et tentantem et nitentem et ex repercussione irritatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:3)
Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:2)
at argentum vivum liquidum est et turgens spiritu, et tamen multis partibus exuperat gravitate diamantem, et ea quae putantur solidissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:7)
Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem ejus quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:11)
et postea potius per causam violentam dejecta et detrusa esse, quam naturali motu gravitatis cecidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:15)
ut Gilbertus opinatur, et tanto conatu probare nititur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:5)
Aer vero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ovum illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret sphaeram sive dimensionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:4)
Cujus causa pro certo illa est, quod motus dilatationis pulveris, qui impellit, multis partibus sit pernicior, quam motus gravitatis per quem fieri possit aliqua resistentia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:3)
per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conveniens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:2)
Neque enim haec fiunt per motum gravitatis et levitatis tantum, ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum vergant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:6)
Nempe, an omnino cessent, vel potius usque nitantur, sed ligentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:2)
Notandum tamen est (ut diximus) quatenus nitantur motus illi succumbentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:8)
atque ille tamen totis viribus resurgere nitatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION