라틴어 문장 검색

Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXIV Falx1)
hinc in arte poetica Horatius nec deus intersit nisi dignus vindice nodus inciderit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 88)
Horatius segnesque nodum solvere Gratiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7206)
unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 195)
sinvat curvat, flectit in sinus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2083)
spiris nodis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2171)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)
ut Horatius nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6203)
inplicat auro non frontem, sed crinem, qui est illi retrorsum in nodum collectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1482)
et Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi solutis nodis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5183)
in antrum in antri similitudinem, ut portus ab euroo fluctu curvatus in arcum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 424)
de qua Lucanus Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri (3.253).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7955)
gravidi gravis, propter nodos scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5071)
corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 771)

SEARCH

MENU NAVIGATION