라틴어 문장 검색

hoc monstrum non una palus, non una tremebat insula, sed Latia quidquid dicione subactum vivit, et a primis Ganges horrebat Hiberis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:149)
At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet, non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:1)
Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 5:2)
Quidquid non efficis, dei munus est, iniuria vero, quidquid optas.
(세네카, 행복론, Liber VI 132:2)
et Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum.
(세네카, 행복론, Liber V 14:3)
Amicos autem eos solos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:22)
«Non Christianorum persecutores sumus, sed quidquid crudelitatis ostendimus aut in illorum interitu commisimus, nimia necessitate compulsi fecimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:2)
Et certe notabilisest regula quam tradit Cassiodorus, dicens, "Quicquid ex invidia dicitur,veritas non reputatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:8)
non enim habebo pro malo, quidquid mihi dixeris quieto animo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:8)
Nam muro saxeo huius modi moles imposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 5:2)
Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare?
(아풀레이우스, 변명 13:1)
"Ehem, et quod paene praeterieram, si qui non integrum corpus mane restituerit, quicquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:12)
Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat et est infideli deterior.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 8:3)
vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:2)
fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et libidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION