라틴어 문장 검색

tenero latet ulcus in ore putre, quod haut deceat plebeia radere beta.
(페르시우스, 풍자, satire 367)
"verba togae sequeris iunctura callidus acri, ore teres modico, pallentis radere mores doctus et ingenuo culpam deligere ludo."
(페르시우스, 풍자, satire 56)
hic continuo radat utriusque non solum capita, sed etiam supercilia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:4)
Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:8)
Quid inquit Lichas attinuit supplices radere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:24)
Conprimat ordinibus versus, oculosque moretur Margine in extremo littera rasa meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1112)
Raditur hic elegis ultima meta meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 152)
cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:292)
utque meus lima rasus liber esset amici, non semel admonitu facta litura tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 49)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
Posse putes illos sicco freta radere passu et segetis canae stantes percurrere aristas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:2)
hunc posteri Ephrem colunt, hunc sancta Manassae domus, omnesque suspiciunt tribus bis sena fratrum semina, quin et propago degener ritum secuta inconditum, quaecumque dirum fervidis Bahal caminis coxerat, fumosa avorum numina, saxum, metallum, stipitem, rasum, dolatum, sectile, in Christi honorem deserit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae54)
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moveri adparet Camerina procul campique Geloi, immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:7)
Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes radit iter laevum interior, subitoque priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION