라틴어 문장 검색

nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
an temperantia sinet te inmoderate facere quicquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:7)
atque ille non inmoderate magno in dolore:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:1)
aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:4)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:7)
in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere - quod mihi quidem probatur - inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:5)
- singulae voluptates 446 25 447 23 b) Stoicorum πάθοσ 329 15 voluptas gestiens, id est praetermodum elata laetitia, 328 27 inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens voluptas 369 8 370 21 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.71)
novitas tamen omnium convertit oculos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:2)
prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:1)
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:1)
Facturus ludos dives quidam nobilis Proposito cunctos invitavit praemio Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.2)
Audis desidiae votum - edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 6:2)
novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis quam per ipsos laborant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 4:2)
In ceteris enim lectorem novitas ipsa intentum habet, in hac nota vulgata dicta sunt omnia;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION