라틴어 문장 검색

petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 20장2)
Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장2)
Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장1)
Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장9)
Etsi multis iam rebus perfidiam Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita exposuit,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 54장2)
Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labore sine gravi noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장7)
ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장148)
Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto ventre nullus motus eius sentitur, si extremam alvum spiritus sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장35)
Si vehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, validioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장65)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장11)
si non sunt consecuta, noxam augent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장21)
Id gustu non insuave est, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa ventrem tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장35)
26 Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장1)
et si stupente ea, quod per quaedam medi-camenta circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장42)
deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장88)

SEARCH

MENU NAVIGATION