라틴어 문장 검색

Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:18)
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus, Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:22)
ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
(불가타 성경, 호세아서, 2장5)
et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 2장16)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장12)
Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:7)
Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare:
(카이사르, 아프리카 전기 16:1)
Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
(카이사르, 아프리카 전기 72:5)
Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:3)
multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장4)
Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장5)
Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장5)
Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장4)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION