라틴어 문장 검색

veniente nocte nec non numerosus erigatur laquearibus coruscis camerae in superna lychnus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:16)
videt ille ortus obitusque, quid auster, quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis molem immensam umeris et vix tractabile pondus imposuit - nec enim numerosior altera sacra cura domo - . magnum late dimittere in orbem Romulei mandata ducis viresque modosque imperii tractare manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam35)
"postquam caerulei sinuosa volumina monstri, terrigenam Pythona deus septem orbibus atris amplexum Delphos squamisque annosa ferentem robora, Castaliis dum fontibus ore trisuleo fusus hiat nigro sitiens alimenta veneno, perculit, absumptis numerosa in vulnera telis, Cirrhaeique dedit centum per iugera campi vix tandem explieitum, nova deinde piacula caedis perquirens nostri tecta haud opulenta Crotopi attigit, huic primis et pubem ineuntibus annis mira decore pios servabat nata penates intemerata toris, felix, si Delia numquam furta nec occultum Phoebo sociasset amorem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권197)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
cum haec intonuisset plenus irae, ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 513:3)
traditur inde, dictu mirabile et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 418:1)
nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 158:1)
sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 375:1)
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION