라틴어 문장 검색

"et tenet nummos aureos manus Myrmecis quae nec aereos norat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:29)
Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:6)
Tum commilitones accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum praesidis in via perdidisse, idque hortulanum quendam repperisse nec velle restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:4)
"Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:6)
"sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente compro- bentur."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:8)
et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:5)
miles ille, qui me nullo vendente comi paraverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:2)
Magno denique delibutus gaudio dominus vocatis servis suis, emptoribus meis, iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam acceptissimo liberto suo et satis peculiato, magnam praefatus diligentiam, tradidit;
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:1)
Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:10)
Iamque eo sepulto, paucis interiectis diebus, quis feralia mortuis Utantur obsequia, uxor medici pretium geminae mortis petens aderat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:2)
Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:4)
nummos rnultos pro largis sumptibus.
(ARCHIPOETA, I180)
nummis equis victu veste
(ARCHIPOETA, II75)
nummos, quos tu dederas, bene dispensavi:
(ARCHIPOETA, IV117)
Nam si vestrum Herculem dixeritis, conlatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus10)

SEARCH

MENU NAVIGATION