라틴어 문장 검색

inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
multi praecipites nymphis putealibus alte inciderunt ipso venientes ore patente:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:1)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:4)
Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:9)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, Nympharum domus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:7)
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 3:1)
namque haud tibi vultus Mortalis, nec vox hominem sonat, o dea certe, An Phoebi soror an nympharum sanguinis una?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 6:2)
— Qualis coniecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum Nescius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:1)
— Milesia vellera nymphae Carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:1)
Iuxta hunc nympha Thalia conpressu Iovis gravida metu Iunonis optavit ut sibi terra dehisceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:2)
Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:1)
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt Prata movere animum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION