라틴어 문장 검색

Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장11)
capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장34)
Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque maeror civitatem invasere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장1)
Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:4)
Sapientem non vinci maerore, ceterum tangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:4)
Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:3)
Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:7)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 991)
Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:3)
" Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:5)
Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 14:1)
Maeror contundit mentes, abicit, contrahit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:6)
Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:2)
et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:2)
Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION