라틴어 문장 검색

Certum est etiam regis fortunae oblationem porrectam imperii illius amplissimi Indiae occidentalis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:12)
In petitionibus gratiae prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:9)
Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장5)
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장22)
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
(불가타 성경, 아모스서, 5장25)
Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장5)
3. Ecce igitur quod per litteras vestras meique nepotis nec non aliorum quamplurium amicorum, significatum est michi per ordinamentum nuper factum Florentie super absolutione bannitorum quod si solvere vellem certam pecunie quantitatem vellemque pati notam oblationis, et absolvi possem et redire ad presens. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 86:1)
Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:25)
"Homo quilibet de domo Israel, qui occiderit bovem aut ovem aut capram in castris vel extra castra et non obtulerit ad hostium tabemaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit". 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:19)
Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:2)
et sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse inmaculatas iuxta illud Levitici:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION