라틴어 문장 검색

haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit - et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam attrectamus gazas - eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 37:1)
quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 210)
atque eccam inlecebra exit tandem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 219)
Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2170)
conloco fulcio mollio blandior, ut prior quam senex nup. tardus esse ilico coepi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 29)
mali damnique inlecebra, salve.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1129)
munditia inlecebra animost amantium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 34)
etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 19)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
Amabo, num hi falso oblectant gaudio nos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4192)
suspicio est mihi nunc vos suspicarier, me idcirco haec tanta facinora promittere, quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam, neque sim facturus quod facturum dixeram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5239)
vitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 44)
sin vident quempiam se adservare, obludiant qui custodem oblectent per ioculum et ludum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 27)
Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2165)
iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2113)

SEARCH

MENU NAVIGATION