라틴어 문장 검색

Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non solum studio tuo verum etiam iudicio satisfaciam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 3:1)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 1:1)
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:3)
Composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobis, eum proxime apud vos fui, primum quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 1:1)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
animadverti enim severissima quaeque vel maxime satisfacere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 8:2)
Haec eo pertinent, ut scias quam copiosam, quam numerosam domum uno beneficio sis obligaturus;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 4:1)
Proinde Firmanis tuis ac iam potius nostris obliga fidem meam;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 3:1)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 6:1)
Neque enim obligandus sed remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 7:2)
'Ut Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur, singularis fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat'. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis obligari;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION