라틴어 문장 검색

"qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:26)
"Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:6)
"Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:15)
"sic apud nos religiosior est ille qui iustior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:14)
"Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt] - quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:9)
neque enim adsentior eis, qui nuper haec disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte . plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbi- trarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius, qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 17:1)
et ego cautius posthac historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:2)
atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 29:2)
Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:2)
qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, elegantes ex eligendo, [tamquam] diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:2)
his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:3)
ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen alterum laudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:4)
quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)
est enim ius iurandum affirmatio religiosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:4)
Horum igitur exprimere mores oratione iustos, integros, religiosos, timidos, perferentis iniuriarum mirum quiddam valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:1)

SEARCH