라틴어 문장 검색

Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur.
(카이사르, 내란기, 2권 43:2)
Nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, incolumemque ad eum deferte.
(카이사르, 내란기, 3권 64:6)
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 20장1)
Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiantur, praesertim cum videat omne ad se bellum translatum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 8장4)
Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장6)
Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 23장1)
ipsa haec amplissima sedes orantem stupuit, bis laudatura regentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:12)
ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri caesariem pavidoque orantes murmure Franci procubuere solo:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:275)
Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas porrexere manus inventaque tristia laudant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:54)
Orantem medio princeps sermone refovit:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:185)
orantibus rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장4)
Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur, validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장1)
auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis solito alveo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장2)
sed Suebi praetendebantur auxilium adversus Cheruscos orantes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장3)
ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater oranti filio comparatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION