라틴어 문장 검색

Motus factionum sub regibus similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum, qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:25)
Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장9)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장11)
recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:3)
Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, sive eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:3)
quis non inrepere sacris obsequiis doluit totiens venale cadaver?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:88)
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi, te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis obsequiis natura meis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:196)
carmen amor generi, soceri reverentia poscit officio vatis, militis obsequio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae5)
At tibi diversis, princeps altissime, certant obsequiis soceri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis3)
Chaldaea mago seu carmina ritu armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis obsequium Marci mores potuere mereri.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:152)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)
inde pium matris regina gerebat obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:49)
obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:31)
quis enim princeps non omnibus egit obsequiis dominum sese patremque vocari, quod tibi continuis resonant convexa diebus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:98)
Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION