라틴어 문장 검색

Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Iulianus Caesar DC Francos, Germaniam II vastantes obsidet, et ad deditionem fame compellit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장1)
Verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem, credentemque quod viso statim obsessi omnes metu exanimati, supplices venirent in preces.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 4:1)
Ursicinus noctu obsidentibus supervenire frustra conatur, Sabiniano magistro militum repugnante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장1)
Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Ursicinum ad commilitium principis ut peditum magistrum reversum, (successisse enim eum Barbationi praediximus), obtrectatores excipiunt, primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 1:1)
Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:1)
Verebatur enim quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani, ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 16:2)
Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:1)
Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 17:1)
Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens, imperiique sui memoriam, magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina, obsidente Vespasiano, posteaque Tito, aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi qui olim Britannias curaverat pro praefectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 2:1)
Et navibus (ut praeceptum est) per opportuna dispersis, insula obsidebatur nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 6:2)
Accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa (quae obsidebatur) nullis ad deditionem illecebris flectebatur, sed tamquam superatura, vel devota cineribus patriae, resistebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 11:1)
civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 11:2)
Utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 14:1)
Ad quam obsidendam, cum huius modi pugnarum peritis, Vadomario misso, ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION