라틴어 문장 검색

quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:20)
"Fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci, manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:48)
Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:2)
"An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:8)
Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:4)
nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:4)
Omnes autem habuerunt amorem et tutelam ac defensionem ab omni parte, qua rex seipsum cum suis omnibus defendere potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:6)
Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:2)
Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:1)
Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:10)
sed tamen obtemperavi, ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putavit instandum.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:11)
Absit a nobis ut sic sanctus dei et nobis carissimus defendatur;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:4)
Aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur vel ingratum est quod datur, quia, ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio dei non datur?
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:10)
Res quippe ad tantum scandalum venit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperaverant nobis.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION