라틴어 문장 검색

Post haec diebus aliquot transactis, nuntiatum est regi quomodo negotiatores Babylonii adfuturi essent trans flumen Jordanem in umbra et silentio noctis, ac descensuri ad Sur, Baurim et Sagittam ad mittendas merces Damascum, et multum praedae posse eum ex his capere, et gentis suae inopiam sublevare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:1)
Post haec cum dies aliquot obsidionis evolverentur, et veris tempora jam aspirarent, legati Baldewini de Burg a civitate Rohas venientes adfuerunt, nuntiantes regi quod ex instinctu et suggestione Tankradi principes Turcorum, Arangaldus scilicet, Armigazi, et Samarga de regno Corrozan, in multitudine [0683C] gravi civitatem Edessam obsedissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:1)
Undequidam sapiens nuntiata sibi filii morte inquid, "Cum enim genui moriturumscivi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:11)
Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae fecerat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:26)
Cui versificator obvius denarium postulat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:6)
Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum sic dolere compelleret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:12)
erraverunt oculi tui, perversa viderunt, alia nuntiaverunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:11)
hac ex causa progressa sum obviam tibi, desiderans faciem tuam invenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:7)
Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:13)
ut ei a quo missa fuerat, nuntiaret quid adhuc cavere deberet, atque exspectando fructu meliore postea potiretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:6)
Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:2)
Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et , multitudine vigenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 5:1)
Mors Galli Caesaris imperatori nuntiatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장1)
Arbetio qui adventus barbarorum nuntiarent non exspectans dum adessent, licet sciret aspera orta bellorum, in occultas delatus insidias, stetit immobilis, malo repentino perculsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 7:1)
Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION