라틴어 문장 검색

itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 418:1)
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 758)
cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장4)
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et [impetu] scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장45)
qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖροσ videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장46)
usus enim matutinum postulat lumen, item in bybliothecis libri non putrescent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장4)
cum enim in hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves, ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장30)
etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)
Sic experientiâ compertum est, quod aestus matutini tempore hyberno superent vespertinos & vespertini tempore aestivo matutinos, ad Plymuthum quidem altitudine quasi pedis unius, ad Bristoliam verò altitudine quindecim digitorum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION