라틴어 문장 검색

Postea Macedo Alexander, pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 34:1)
10. Rex, cum de obsidione Exoniae per Perkinum nuncium accepisset, lusu rem exceipt, aiens ad eos qui circa eum erant regem nebulonem in Angliam occidentalem appulisse, seque iam tandem in spe esse honore conspectus eius fruendi, quod hactenus facere nequiverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:1)
Certum est etiam regis fortunae oblationem porrectam imperii illius amplissimi Indiae occidentalis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:12)
Quo pacto providentia divina Indiae occidentales coronae Castiliae, ut tunc, reservatae fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:16)
cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas indistincte appellarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:7)
ultima, apud nos, occidentales scilicet Europae nationes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:7)
atque hoc theologiae studium praecipue occupasse tertiam illam partem sive periodum temporis apud nos Europaeos occidentales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:8)
et mos excitandi ignis apud Indos occidentales fuerit per attritionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 54:3)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)
Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:22)
Noveram nobiles duos ad partem Angliae occidentalem, quorum alter scommatibus nimio plus indulgebat, sed hospitalis admodum erat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:17)
Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:4)
Incensiones illas loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:12)
Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION