라틴어 문장 검색

Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:1)
tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit.
(세네카, De Providentia, book 1 73:4)
non Antigonae tumulo Boeotius Haemon corruit ipse suo saucius ense latus, et sua cum miserae permiscuit ossa puellae, qua sine Thebanam noluit ire domum?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 821)
atque ibi rara feres inculto tura sacello, haedus ubi agrestis corruet ante focos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 197)
"Iuppiter, haec hodie tibi uictima corruet Acron."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 108)
uouerat, et spolium corruit ille Ioui.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 109)
Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:8)
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 257:1)
Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 281:1)
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)
haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 45:1)
nuntius Cannensis victoriae Mago Carthaginem missus anulos aureos corporibus occisorum detractos in vestibulo curiae effudit, quos excessisse modii mensuram traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 2)
tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION