라틴어 문장 검색

quoties divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse comite Livia!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장26)
et haud spernenda illic civium sociorumque manus litora Oceani praesidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장8)
namque Macroni non abdita ambage occidentem ab eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장6)
ut tamen miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani vitarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장3)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
nec defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장2)
volucris et feras diversis e terris et animalia maris Oceano abusque petiverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장5)
cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 1:2)
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 1:1)
ei filium Mannum originem gentis conditoresque Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 3:2)
ceterum et Ulixen quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 3:1)
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 2:2)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
ipsum quin etiam Oceanum illa temptavimus;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 2:1)
nec defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION