라틴어 문장 검색

ergo siquis nunc mergos suavis edixerit assos,parebit pravi docilis Romana iuventus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장34)
nam frustra vitium vitaveris illud,si te alio pravum detorseris.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장36)
ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장154)
Quinti progenies Arri, par nobile fratrumnequitia et nugis pravorum et amore gemellumluscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장172)
pars multa natat, modo recta capessens,interdum pravis obnoxia.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장7)
quae belua ruptis, cum semel effugit, reddit se prava catenis?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장40)
Periculosum quippe est de servo alterius iudicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:5)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)
"Facti sunt mihi in arcum pravum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:21)
Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:11)
nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII13)
huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
multimodis igitur pravas turpisque videmus esse in deliciis summoque in honore vigere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:8)
at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:12)
quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION