라틴어 문장 검색

non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res p. habet expedita, quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 4:3)
qui, cum a me voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 3:4)
si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:3)
nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:1)
ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:4)
nam isto quidem modo licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:10)
nam solum habere velle summa dementia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:7)
id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est, quam sit ea contemnenda, [sicut a] paulo ante dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 106:2)
Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:5)
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:1)
Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:10)
Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:30)
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:1)
Quantae putatis esse vos dementiae, Qui capita vestra non dubitatis credere, Cui calceandos nemo commisit pedes?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.6)
Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam offensas subierimus dumtaxat ad breve tempus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION