라틴어 문장 검색

ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando, quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 76:3)
Marium fatigantem de profectione, simul et inuitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장2)
super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo leuius streperent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장4)
Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장8)
Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:7)
aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:2)
Demus itaque operam, abstineamus offensis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 7:1)
interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:2)
Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 17:6)
Non offensae potius quam officii meminit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:4)
Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:2)
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:4)
illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et abiectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 8:2)
Odium aut est ex offensa:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:1)
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION