라틴어 문장 검색

Vel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram invisamque animam natamque laboribus aufer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:4)
Miseratus Apollo, cum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit avem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, virtutem antiquam, maiores corpore vires.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:9)
Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro si non urna, tamen iunget nos littera:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:23)
exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:11)
at ille senserat, et tandem superis miserantibus, ambo alite mutantur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:3)
Tethys miserata cadentem molliter excepit nantemque per aequora pennis texit, et optatae non est data copia mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 83:2)
cumque viri casu possis miseranda videri, invenies aliquas, quae, quod es, esse velint, quae te, nostrorum cum sis in parte malorum, felicem dicant invideantque tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 143)
Abraham, antequam vocem Dei exaudiret iam eum quaerebat « secundum promptitudinem sollicitudinis animae suae» et «per omnem circumibat mundum, scrutans ubi sit Deus », usque ad diem quo adfuit « miserans Deus eius qui solus tacito quaerebat eum ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:6)
si gens surda negat sibi tot praeconia de te, tam multas rerum voces elementaque tantae nuntia laetitiae stolidas intrare per aures, audiat insanum bacchantis energima monstri, quod rabidus clamat capta inter viscera daemon, et credat miseranda suis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3126)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
qui iacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae, opus exhibet ille benignum Christo pius omnipotenti, quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una, cognataque funera nobis aliena in morte dolere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti14)
turbidus aer arcebat liquidum septena ex arce serenum, ingemuit miserans et sic ait:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권131)
fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem subiectam vanis non sponte laboribus orsus periuro ingemuit miserans servire latroni:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1123)
haec ludibundus dixerat, caelum deinde suspicit, et congemescens obsecrat miseratus urbem Romulam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.132)
"quaeritis, o miseranda manus, Christicolum genus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION