라틴어 문장 검색

Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigeo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:10)
CUM autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.2)
Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et uoluntatem praedicabant, secum ueniens adtulit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].13)
Ordinatus est autem post haec Eadberct uir scientia scripturarum diuinarum simul et praeceptorum caelestium obseruantia, ac maxime elimosynarum operatione insignis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:13)
Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:9)
sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장27)
[0445D] ille, rem solo nutu jubet existere, mea vero operatio nota est operationis divinae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:96)
At ne quia diximus operationem Domini, ad illud retorqueas quod operatio Cain videtur maledictiones habuisse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:7)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:12)
et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:13)
Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION