라틴어 문장 검색

Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:10)
Adeo ut magis intra se hoc asserat tanquam rem quam lubens optaret, quam quod penitus hoc credat et sentiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:11)
Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter caeteras eius qualitates adiicient quod habeat poco di matto.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:13)
In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:14)
Forte uiatoris foret his dum transitus horis, Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari, Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse, Inpositum redae patria cito sistit in ede.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:2)
Quo sic aduecto, fore ius ait ordine recto, Quęque spopondisset, resolutus ut ipse dedisset.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:3)
Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
At quisquis trepidus pauet uel optat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 15:1)
Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae amministrationis optaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:12)
Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus statum suum mutare non optet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:20)
sed materiam gerendis rebus optauimus, quo ne uirtus tacita consenesceret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:3)
cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:5)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
Sed propter quod cetera optantur beatitudinem esse concessimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:21)
Non facit quod optat ipse, dominis pressus iniquis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION