라틴어 문장 검색

Et sic non omnibus versificantibus optima loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio versificentur, et per consequens nec optimum vulgare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 9:4)
Unde cum sententia versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata vulgari non melior sed deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier si auro vel serico vestiatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 11:5)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
Unde cum hoc quod dicimus illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens est ut sola optima digna sint ipso tractari, que quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 17:2)
7. Et quia in quolibet istorum quedam sunt maiora, quedam maxima, secundum quod talia, que maxima sunt maxime pertractanda videntur, et per consequens maximo vulgari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 19:1)
9. Circa que sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 21:1)
Hiis proinde visis, que canenda sint vulgari altissimo innotescunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 31:2)
1. Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt digna vulgari, sollicite vestigare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 33:1)
2. Volentes igitur modum tradere quo ligari hec digna existant, primo dicimus esse ad memoriam reducendum, quod vulgariter poetantes sua poemata multimode protulerunt, quidam per cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus, quidam per alios inlegitimos et inregulares modos, ut inferius ostendetur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 34:1)
quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:2)
10. Quare ad propositum patet quod ea que digna sunt vulgari altissimo in cantionibus tractanda sunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 42:1)
et qui hucusque casualiter est assumptus, illius artis ergasterium reseremus, modum ballatarurn et sonituum ommictentes, quia illum elucidare intendimus in quarto huius operis, cum de mediocri vulgari tractabimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 44:2)
2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:1)
6. Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare illustre, et per consequens cantionem [oportet] ligare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 49:1)
Si vero comice, tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare sumatur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION