라틴어 문장 검색

non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 397:2)
itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 599:1)
ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 333:2)
pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit quam ut filii necem ulciscatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 132:3)
multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem aspernabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:1)
effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 582:1)
ingemit non propter mortem ingemit, sequitur enim 'o terque quaterque beati', sed propter mortis genus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 931)

SEARCH

MENU NAVIGATION