라틴어 문장 검색

Princeps turma suos disponit in ordine ciues Atque suis uotis astringit uota suorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:14)
Miraturque Deum nostram uestire figuram, Et nostras habitare casas flammantis Olimpi Rectorem, floremque rose latitare sub alga, Et gemmam uestire lutum, uiolamque cicuta Velari, uitamque mori, tenebrescere solem, Qui gunfi, que iuncture, quis nexus et unde Connectant humana Deo, diuina caduco Consocient hominique Deum, quis federet ordo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:30)
"Que iura, quis ordo, Quis modus, unde quies, que tanta licencia pacis Vt nostras Natura uelit proscribere leges Et mundum seruire sibi, dampnare nocentes, Et iustos seruare uelit, cum nostra potestas Eius preueniat uires, nostroque senatu Plebescat Natura minor, totiensque subacta Legibus imperii nostri, mutare ualebit Amplius et nostris subducere colla cathenis?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:2)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
impotentiam sexus supplendo feminae, modesto directionis ordine, currus aurigabat incessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:7)
Nec in hac re hominis natura potest meae dispensationis ordinem accusare:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:34)
angelus actione componit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:50)
angelus operatur actionis ministerio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:53)
Juxta enim ipsius fidele testimonium, homo mea actione nascitur, Dei auctoritate renascitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:99)
Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura [0447C] Regula mundi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:2)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
Tunc astantes a suae conquestionis lacrymis feriantes, profunda capitum demissione, submisse gratiarum actiones naturae abundanti professione solvunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:1)
Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:14)
Qui in primo diei crepusculo processit a limine templi, patriarcham petiit, visionem Domini sibi ex ordine, aperuit, litteras legationis divinae cum signo sanctae crucis requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:3)
Quas ille dare non recusavit, sed cum gratiarum actione accommodavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION