라틴어 문장 검색

at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:2)
sedulo imitor , ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 60:3)
neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 267:2)
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:2)
in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:2)
sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se , adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 167:1)
neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 172:5)
diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 179:1)
nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 181:1)
neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:2)
quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:1)
tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 221:1)
proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 226:1)
nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam cogitantes sequatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 228:1)
quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION