라틴어 문장 검색

inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt, conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, instantius Pharasmanes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장7)
atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장10)
ita Radamistus simulata adversus patrem discordia tamquam novercae odiis impar pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit, ignaro et ornante insuper Mithridate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장8)
tuncque primum conscripti sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem potentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장10)
alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장2)
est enim verbis ornata et sententiis, auribus iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum intellexisse quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 2:4)
deinde ipsa multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat, atque ubi minime credas, eminet et excellit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:3)
quin immo sibi ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse in civitate aut tueri conspicuum et eminentem locum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 6:1)
equi non forma, non velocitate conspicui.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:2)
nec regibus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 1:2)
tum in ipso concilio vel principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:3)
expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:4)
neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:3)
nec deerant e contrario qui ambitione stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen- tum belli mercarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장6)
noscentes inter se, ceteris conspicui, in eventum totius belli certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION