라틴어 문장 검색

Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 2:1)
Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:5)
6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 1:2)
quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:7)
Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 5:3)
At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 8:3)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:1)
quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:4)
Nam pecus inexsatiabile sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis incremento laborant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:2)
Nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 3:3)
nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 1:3)
1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:2)
Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION