라틴어 문장 검색

Moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam, perpetuamque fore spopondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae, frumentis horrea referserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 4:1)
His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 19:1)
Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 19:2)
pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 1:2)
Cuius tempora pacifica fuerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 6:3)
Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1812)
'Carolo augusto, a Deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria!'
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 145:3)
Obviarunt ei venienti legati Hemmingi regis, Aowin et Hebbi, munera regis et verba pacifica deferentes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:3)
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.
(아풀레이우스, 변명 17:7)
similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris.
(아풀레이우스, 변명 52:27)
Aethelberht itaque, quinque annis regno pacifice et amabiliter atque honorabiliter gubernato, cum magno suorum dolore, universitatis viam adiit, et in Scireburnan iuxta fratrem suum honorabiliter sepultus requiescit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 19 22:1)
Nec tamen tanta et talia regna inter se pacifice servaverunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:9)
Scit deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo Christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis qui in eius dissensione indigne atque impie perseverant, eumque motum animi mei esse pacificum neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur et per nostrum ministerium deo iuvante manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeas Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit?
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 1:1)
Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:7)
beati enim pacifici, ait dominus, quoniam ipsi filii dei vocabuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION