라틴어 문장 검색

atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 1:2)
Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 3:1)
Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 5:1)
et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 1:2)
si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est prior fasces sumit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 7:1)
"Quis vestrarum fuit integra aetatula, Quae hoc idem a viro suo, quod ego anus modo Effeci, paelice ut meum privarem virum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:12)
et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:3)
atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 1:2)
Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:1)
Paelex aedem Iunonis ne tangito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:2)
Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 1:2)
Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:1)
Eadem mulier virum et filium eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris, ex viro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 3:1)
Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION