라틴어 문장 검색

illud enim vestris datur alveolis quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V44)
iamque eadem summis pariter minimisque libido, nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum, quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI176)
consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII52)
hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas, sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X83)
huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII19)
Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atro-citas nihil insignius habet quam numerum centum et quadraginta senatorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:3)
Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit et, quae esset interrogata,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 8:1)
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast, quae non audierit mixtos vagitibus aegris ploratus, mortis comites et funeris atri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:18)
Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:18)
usque adeo taetra nimborum nocte coorta inpendent atrae Formidinis ora superne;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:14)
E tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aër ater init oculos prior et possedit apertos, insequitur candens confestim lucidus aër, qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras aëris illius;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:1)
qui simul atque vias oculorum luce replevit atque pate fecit, quas ante obsederat aër <ATER>, continuo rerum simulacra secuntur, quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:3)
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, dissipat ardoris quasi per vim expressa repente semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:4)
quod tunc per totum concrescunt aeëra nubes, undique uti tenebras omnis Acherunta reamur liquisse et magnas caeli complesse cavernas, AEusque adeo tetra nimborum nocte coorta inpendent atrae formidinis ora superne,AE cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION