라틴어 문장 검색

vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 742)
Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen labitur, et callent amisso sanguine venae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:14)
Ille diu pavidus pariter cum mente colorem perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:1)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
pars ima cavatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:2)
fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum moenia saxo, os mutum facti caret indice.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:3)
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, et sactae similes rigidis hastilibus horrent stantque velut vallum, velut alta hastilia saetae fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:6)
Tremit ille pavetque pallidus et timide verba excusantia dicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:3)
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:1)
Nunc quoque iam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 17:3)
Nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in adscensu, clivoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:3)
nymphae quoque flere videntur siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:5)
Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:5)
Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret vincula summis, haec tibi serta placent, crudelis et impia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION