라틴어 문장 검색

quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiiciamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 191:1)
sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:3)
omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:3)
simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 174:1)
nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικη`ν ἐπαγωγήν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:3)
cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 255:1)
et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:2)
nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 384:3)
Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 168:1)
oratoris officium docendi, movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:6)
altera, quae est in differentia , ut in prooemio, narratione, argumentatione, epilogo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:1)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:4)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION