라틴어 문장 검색

Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)
nempe eo loco, quo Salomon pacificus de lignis cedrinis et Pario lapide pristinum Dei tabernaculum collocavit, et in ea Sancta sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:4)
Et Terentius dixit, "Obsequium amicos, veritas odium parit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:7)
deinde cumconcupiscentiam conceperit, parit peccatum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:12)
Non ergo debet esse iudex nimis familiaris, quiaut ait lex, "Familiaritas parit contemptum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:11)
Ecceconcipies in utero, et paries filium etc.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:17)
Ecce Elizabeth, cognata tua,pariet filium in senectute sua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:21)
Tertia vero ratione in consiliis et aliis rebus vitare ac removere debescupiditatem, quia parit peccatum et generat mortem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:1)
deinde cum concupiscentia conceperit, parit peccatum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 89:4)
Luna enim est magis dominativa, ad cuius conversiones mensurantur conceptus et impraegnationes, ut dicit Aristoteles.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:4)
Sic ergo luna conversionibus suis commixtiones, conceptus et impraegnationes causat et regulat.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:17)
Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et creatrices habent virtutes, sicut hepar creat virtutes naturales et cerebrum virtutes animales et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:20)
Propter quod ego vidi unam, quae peperit in undecimo mense puerum maximae quantitatis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:44)
et Aristoteles dicit se vidisse unam, quae peperit in mense decimo quarto.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:45)
Adam autem cognovit Evam mulierem suam, quae concepit et peperit Cain, et dixit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION