라틴어 문장 검색

Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:17)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa in suis constructionibus, suppositiones appositionesque [0457D] ordinarias observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis destinaret officio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:17)
Hymenaeus vero in praesentiali Naturae conspectu sese genibus arcuatis humilians, destinatae legationi sese fatebatur obnoxium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:2)
Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:14)
O Virgo, cujus praesignii architectatione humana mens virtutum destinatur palatium per quam homines favorabilis [0478C] gratiae praemia consequentur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:2)
Turci vero videntes quia Alemannos a muris et moenibus represserant, trans muros et moenia transcendere parant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:6)
Juvenem quemdam Hungarum, ut aiunt qui praesentes fuerunt, pro vilissima contentione paro per secreta naturae transfixerunt in fori platea.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:7)
Rex autem Calomanus et omnis comitatus ejus mature equos ascenderunt, parati ad fugam versus regnum Russiae, si tantam vim Gallorum, superato praesidio, terram ingredi viderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:3)
Dux itaque Pannoniam ingressus, honorifice ab ipso rege et primatibus suis susceptus est, eique benigne et copiose omnia necessaria parata sunt de domo regis et mensa, quae tam egregium virum decebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:6)
Turci vero cum duce suo Solymano ducis Godefridi et suorum constantiam nequaquam animo ad praesens bellum deficere videntes, a montis summitate laxis frenis equorum velocitate fugam parant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:3)
Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:14)
Dum autem via maturata usque ad Euphratem fluvium magnum transfretare paravissent, Pancratii consilio et instinctu, quem solverat avinculis, Turci et caeteri hostiles copiae eductae, [0449A] et undique conglobatae, ad viginti millia adfuerunt obviam transire volentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:4)
Dehinc nocte relata et tenebris incumbentibus, [0456A] plurimis consiliis invicem habitis, consilium repertum est, ut, primo diluculo apparente, ad pontem fluminis Fernae reditum pararent, et Antiochiam, urbem turribus munitam et fundatam et humanis viribus insuperabilem, securi intrarent, ne ponte praevento et flumine ab exercitu Christianorum, periculum vitae expugnati paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION