라틴어 문장 검색

nunc parcere temptans, Nunc offerre uolens, tandem negat ipse quod optat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:14)
Plus cupit atque uiam gaudet racione parare.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:19)
Hec igitur magis accedit propiusque iacentem Visitat et querit languoris semina, temptat Cuncta, locum, tempus, causam, sinctomata morbi Caute disquirens, cuius uestigia tandem Inuenit et Fronesim letargi sompnia passam Noscit, ut exterius languoris signa fatentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:4)
Ergo minis, precibus, plausu, clamore, soporem Expugnare parat, sed talis sompnus obaudit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:6)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
Non fluat in motus uarios, sed firmiter uni Insistat mens fixa bono, ne singula temptans Nil teneat nec sic animus discurrat ubique, Quod nusquam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:7)
ne planta recens translata frequenter Areat, aut uarii temptans medicaminis usum, Inualeat morbus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:8)
Dum Fortuna parat alias apponere dotes, Assistit danti Racio, ne forte priorum Munera fermentet unius munus et uno Depereat uicio multarum gloria rerum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:1)
assistunt famuli, complentque iubentis Preceptum, domineque parant insignia belli:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:3)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)
Tunc comitum supplere uolens Intamia casus, Forcior assurgit, sociorum uendere mortes Temptat et hostili leto saciare dolorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:1)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)
"Cur fata paras, cui proxima fatur Mors finem, cui uita mori, cui uiuere fatum?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:15)
Cur poscis inepte Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:17)
Jam comites errare uidens et cedere pugne Fletus adest, partemque suam succumbere bello Luget, et abscisso meret uelamine Luctus Vtque erat impaciens, gressum maturat et hostem Impetuosus adit, galeeque resoluere nodos Temptat, ut ad uulnus ingressum preparet ensi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION