라틴어 문장 검색

neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 236:2)
nam ut tydiden et peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:1)
acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:2)
itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 125:1)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장11)
Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장9)
At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장46)
vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장55)
Cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장67)
Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:5)
magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:3)
Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 11:7)
"hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 2:9)
expectat, inquam, parricidam mare.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION