라틴어 문장 검색

Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
Ego enim indignus nec aestimare umquam potui nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris adfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:3)
Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:17)
Tunc vero magis coepit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:8)
Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:6)
immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:6)
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret et domini gladiis tam festinata;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV40)
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII7)
quis enim generosum dixerit hunc qui indignus genere et praeclaro nomine tantum insignis?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII12)
Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:1)
Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 36:1)
Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:1)
idque, quo indignius foret, mulier imperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM 3:2)
Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 8:2)
Haec - facinus indignum - ante oppressa est quam in numero certorum hostium referretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION