라틴어 문장 검색

sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi - perpauci autem supererant - cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 411:1)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)
Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, dispessis manibus, patibulum quom habebis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 416)
His itaque injuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad vicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:4)
Suspensus est enim in patibulo praealto extructo in medio furcarum quadratarum tanquam proditor transcendens, atque magnus numerus ex complicibus suis super trabem patibuli inferiorem circa eum itidem suspensus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION