라틴어 문장 검색

Etenim spontanea paupertas debetur quandoque patriae, non solum regno coelorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:4)
At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat, et huiusmodi fraudes exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:14)
Bonum igitur fuerit incerta lucra certis munire, ut damnis subveniatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:24)
Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
(불가타 성경, 집회서, 13장30)
Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
(불가타 성경, 집회서, 22장28)
illos autem velut paupertate inopes oppressosque quadam naturae suae inopia minor, quam ipsi sunt, partium summa componit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:5)
De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:2)
O igitur angustas inopesque diuitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:11)
Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 44장1)
advolat Armenius certo mucrone recisos edoctus mollire mares damnoque nefandum aucturus pretium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:30)
clementia cunctis in similes, animosque ligant consortia damni;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:105)
nec Libyae senserunt damna rebellis iam transalpina contenti messe Quirites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:249)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
damna minus consueta move;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:94)
saepti latrantibus undique bellis infensos tandem superos et consulis omen agnovere sui, nec iam revocabile damnum eventu stolido serum didicere magistro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:283)

SEARCH

MENU NAVIGATION