라틴어 문장 검색

Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 11:1)
Hanc Taifalorum gentem turpem ac obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:1)
Si iuuenem recipis, pellere turpe senem est.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:15)
Non debet meritum turpis delere uetustas.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:28)
Nolo uelle meum pro turpi uendere lucro.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:25)
Simia de turpi queritur nate.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:1)
Si turpes nitide mendax infamia uite Infigit maculas, quid nituisse iuuat?
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:28)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare?
(아풀레이우스, 변명 14:2)
Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum.
(아풀레이우스, 변명 17:1)
enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(아풀레이우스, 변명 17:2)
maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est.
(아풀레이우스, 변명 17:4)
paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta.
(아풀레이우스, 변명 17:5)
eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta.
(아풀레이우스, 변명 17:6)
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.
(아풀레이우스, 변명 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION