라틴어 문장 검색

quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장2)
adsistentem contionem, quia permixta videbatur, discedere in manipulos iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장7)
simulque pedes eques classis apud praedictum amnem convenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장5)
non tentoria manipulis, non fomenta sauciis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장14)
nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus extantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장8)
auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장7)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장5)
' ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum apud latera.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장6)
differtur per manipulos, Tacfarinatem omnes notum tot proeliis consectentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장7)
Pharasmanes et pedite valebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장4)
iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus vulneribus pedites adflictabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장6)
ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere statuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장6)
praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION